Chapter 29
- Profectus ergo Iacob venit in terram orientalium.
- Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes iuxta eum; nam ex illo adaquabantur pecora, et os eius grandi lapide claudebatur.
- Morisque erat, ut, cunctis ovibus congregatis, devolverent lapidem et, refectis gregibus, rursum super os putei ponerent.
- Dixitque ad pastores: “ Fratres, unde estis? ”. Qui responderunt: “ De Charran ”.
- Quos interrogans: “ Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor? ”. Dixerunt: “ Novimus ”.
- “ Sanusne est? ”, inquit. “ Valet, inquiunt, et ecce Rachel filia eius venit cum grege ”.
- Dixitque: “ Adhuc multum diei superest, nec est tempus, ut congregentur greges; date potum ovibus et sic ad pastum eas reducite ”.
- Qui responderunt: “ Non possumus, donec omnia pecora congregentur et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges ”.
- Adhuc loquebatur cum eis, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui; nam gregem ipsa pascebat.
- Cum vidisset Iacob Rachel filiam Laban avunculi sui ovesque Laban avunculi sui, accedens amovit lapidem de ore putei
- et adaquavit gregem Laban avunculi sui. Tunc Iacob osculatus est Rachel et elevata voce flevit;
- et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebeccae. At illa festinans nuntiavit patri suo.
- Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis suae, cucurrit obviam ei; complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis autem omnibus, quae evenerant,
- respondit: “ Vere os meum es et caro mea! ”.
Et, postquam Iacob habitavit apud eum per dies mensis unius,
- dixit ei Laban: “ Num, quia frater meus es, gratis servies mihi? Dic quid mercedis accipias ”.
- Habebat vero filias duas: nomen maioris Lia, minor vero appellabatur Rachel;
- sed Lia lippis erat oculis, Rachel decora et venusto aspectu.
- Quam diligens Iacob ait: “ Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis ”.
- Respondit Laban: “ Melius est, ut tibi eam dem quam alteri viro; mane apud me ”.
- Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis, et videbantur illi pauci dies prae amoris magnitudine.
- Dixitque ad Laban: “ Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam ”.
- Qui, vocatis omnibus viris loci ad convivium, fecit nuptias.
- Et vespere sumpsit Liam filiam suam et introduxit ad eum, et venit ad eam.
- Et dedit Laban ancillam filiae Zelpham nomine.
Facto mane, vidit, et ecce erat Lia.
- Et dixit ad socerum suum: “ Quid hoc fecisti mihi? Nonne pro Rachel servivi tibi? Quare imposuisti mihi? ”.
- Respondit Laban: “ Non est in loco nostro consuetudinis, ut minorem ante maiorem tradamus ad nuptias.
- Imple hebdomadam hanc, et alteram quoque dabo tibi pro opere, quo serviturus es mihi septem annis aliis ”.
- Acquievit placito et, hebdomada transacta, dedit ei Laban filiam suam Rachel uxorem,
- cui servam Bilham tradidit.
- Et ingressus etiam ad Rachel amavit eam plus quam Liam serviens apud eum septem annis aliis.
- Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam eius, Rachel sterili permanente.
- Et concepit Lia et genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens: “ Vidit Dominus humilitatem meam; nunc amabit me vir meus ”.
- Rursumque concepit et peperit filium et ait: “ Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ”; vocavitque nomen illius Simeon.
- Concepit tertio et genuit alium filium dixitque: “ Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus, eo quod pepererim ei tres filios ”; et idcirco appellavit nomen eius Levi.
- Quarto concepit et peperit filium et ait: “ Modo confitebor Domino ”; et ob hoc vocavit eum Iudam. Cessavitque parere.